Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Gene VulgClem 1:2  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Gene VulgClem 1:4  Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
Gene VulgClem 1:5  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
Gene VulgClem 1:6  Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
Gene VulgClem 1:7  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
Gene VulgClem 1:8  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
Gene VulgClem 1:9  Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
Gene VulgClem 1:10  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgClem 1:11  Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
Gene VulgClem 1:12  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgClem 1:14  Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
Gene VulgClem 1:15  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.
Gene VulgClem 1:16  Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.
Gene VulgClem 1:17  Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,
Gene VulgClem 1:18  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgClem 1:20  Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.
Gene VulgClem 1:21  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
Gene VulgClem 1:22  Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
Gene VulgClem 1:24  Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.
Gene VulgClem 1:25  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
Gene VulgClem 1:26  et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.
Gene VulgClem 1:27  Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Gene VulgClem 1:28  Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
Gene VulgClem 1:29  Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :
Gene VulgClem 1:30  et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
Gene VulgClem 1:31  Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.