GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 44
Gene | VulgSist | 44:1 | Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. | |
Gene | VulgSist | 44:2 | Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. factumque est ita. | |
Gene | VulgSist | 44:4 | Iamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? | |
Gene | VulgSist | 44:5 | Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. | |
Gene | VulgSist | 44:7 | Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? | |
Gene | VulgSist | 44:8 | Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quo modo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? | |
Gene | VulgSist | 44:9 | Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. | |
Gene | VulgSist | 44:10 | Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. | |
Gene | VulgSist | 44:12 | Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Beniamin. | |
Gene | VulgSist | 44:14 | Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. | |
Gene | VulgSist | 44:15 | Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? | |
Gene | VulgSist | 44:16 | Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. | |
Gene | VulgSist | 44:17 | Responditque Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. | |
Gene | VulgSist | 44:18 | Accedens autem propius Iudas, confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem | |
Gene | VulgSist | 44:20 | et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum. | |
Gene | VulgSist | 44:22 | Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. | |
Gene | VulgSist | 44:23 | Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. | |
Gene | VulgSist | 44:24 | Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus. | |
Gene | VulgSist | 44:26 | Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. | |
Gene | VulgSist | 44:29 | Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. | |
Gene | VulgSist | 44:30 | Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit, (cum anima illius ex huius anima dependeat) | |
Gene | VulgSist | 44:31 | videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. | |
Gene | VulgSist | 44:32 | Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. | |
Gene | VulgSist | 44:33 | Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. | |