Toggle notes
Chapter 1
Haba | VulgSist | 1:2 | Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? | |
Haba | VulgSist | 1:3 | Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre praedam, et iniustitiam contra me? Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio iustiorem se? Et facies homines quasi pisces maris; et quasi reptilia non habentia ducem; et factum est iudicium, et contradictio potentior. | |
Haba | VulgSist | 1:4 | Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. | |
Haba | VulgSist | 1:5 | Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. | |
Haba | VulgSist | 1:6 | Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. | |
Haba | VulgSist | 1:8 | Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. | |
Haba | VulgSist | 1:9 | Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. | |
Haba | VulgSist | 1:10 | Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. | |
Haba | VulgSist | 1:11 | Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: haec est fortitudo eius dei sui. | |
Haba | VulgSist | 1:12 | Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum. | |
Haba | VulgSist | 1:13 | Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se? | |
Haba | VulgSist | 1:15 | Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exultabit. | |
Haba | VulgSist | 1:16 | propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus. | |
Chapter 2
Haba | VulgSist | 2:1 | Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. | |
Haba | VulgSist | 2:2 | Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum. | |
Haba | VulgSist | 2:3 | Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit. | |
Haba | VulgSist | 2:4 | Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet. | |
Haba | VulgSist | 2:5 | Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregavit ad se omnes gentes, et coacervavit ad se omnes populos. | |
Haba | VulgSist | 2:6 | Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum eius: et dicetur: Vae ei, qui multiplicat non sua? usquequo aggravat contra se densum lutum? | |
Haba | VulgSist | 2:7 | Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? | |
Haba | VulgSist | 2:8 | Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis, et omnium habitantium in ea. | |
Haba | VulgSist | 2:9 | Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali. | |
Haba | VulgSist | 2:10 | Cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua. | |
Haba | VulgSist | 2:11 | Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas aedificiorum est, respondebit. | |
Haba | VulgSist | 2:13 | Numquid non haec sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient. | |
Haba | VulgSist | 2:14 | Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. | |
Haba | VulgSist | 2:15 | Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius. | |
Haba | VulgSist | 2:16 | Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. | |
Haba | VulgSist | 2:17 | Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. | |
Haba | VulgSist | 2:18 | Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta. | |
Haba | VulgSist | 2:19 | Vae qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius. | |
Chapter 3
Haba | VulgSist | 3:2 | Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. | |
Haba | VulgSist | 3:3 | Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit caelos gloria eius: et laudis eius plena est terra. | |
Haba | VulgSist | 3:4 | Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius: | |
Haba | VulgSist | 3:6 | Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis eius. | |
Haba | VulgSist | 3:8 | Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendis super equos tuos: et quadrigae tuae salvatio. | |
Haba | VulgSist | 3:9 | Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus quae locutus es: Fluvios scindes terrae: | |
Haba | VulgSist | 3:10 | viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit. | |
Haba | VulgSist | 3:11 | Sol, et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae. | |
Haba | VulgSist | 3:13 | Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum. | |
Haba | VulgSist | 3:14 | Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. | |
Haba | VulgSist | 3:16 | Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum. | |
Haba | VulgSist | 3:17 | Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivae: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in praesepibus. | |