JOHN
Chapter 4
John | Vulgate | 4:1 | ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes | |
John | Vulgate | 4:5 | venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo | |
John | Vulgate | 4:6 | erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta | |
John | Vulgate | 4:9 | dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis | |
John | Vulgate | 4:10 | respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam | |
John | Vulgate | 4:11 | dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam | |
John | Vulgate | 4:12 | numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius | |
John | Vulgate | 4:13 | respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum | |
John | Vulgate | 4:15 | dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire | |
John | Vulgate | 4:17 | respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum | |
John | Vulgate | 4:20 | patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet | |
John | Vulgate | 4:21 | dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem | |
John | Vulgate | 4:23 | sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum | |
John | Vulgate | 4:25 | dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia | |
John | Vulgate | 4:27 | et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea | |
John | Vulgate | 4:29 | venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus | |
John | Vulgate | 4:34 | dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius | |
John | Vulgate | 4:35 | nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem | |
John | Vulgate | 4:36 | et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit | |
John | Vulgate | 4:38 | ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis | |
John | Vulgate | 4:39 | ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci | |
John | Vulgate | 4:40 | cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies | |
John | Vulgate | 4:42 | et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi | |
John | Vulgate | 4:44 | ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet | |
John | Vulgate | 4:45 | cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum | |
John | Vulgate | 4:46 | venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum | |
John | Vulgate | 4:47 | hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori | |
John | Vulgate | 4:50 | dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat | |
John | Vulgate | 4:51 | iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret | |
John | Vulgate | 4:52 | interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris | |
John | Vulgate | 4:53 | cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota | |