LEVITICUS
Chapter 13
Levi | VulgSist | 13:2 | Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius. | |
Levi | VulgSist | 13:3 | Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprae est, et ad arbitrium eius separabitur. | |
Levi | VulgSist | 13:4 | Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus, | |
Levi | VulgSist | 13:5 | et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. | |
Levi | VulgSist | 13:6 | Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. | |
Levi | VulgSist | 13:7 | Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit; adducetur ad eum, | |
Levi | VulgSist | 13:10 | et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: | |
Levi | VulgSist | 13:11 | lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est. | |
Levi | VulgSist | 13:12 | Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, | |
Levi | VulgSist | 13:13 | considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. | |
Levi | VulgSist | 13:15 | tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est. | |
Levi | VulgSist | 13:19 | et in loco hulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem: | |
Levi | VulgSist | 13:20 | qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in hulcere. | |
Levi | VulgSist | 13:21 | Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. | |
Levi | VulgSist | 13:24 | Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, | |
Levi | VulgSist | 13:25 | considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. | |
Levi | VulgSist | 13:26 | Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, | |
Levi | VulgSist | 13:28 | sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae. | |
Levi | VulgSist | 13:29 | Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. | |
Levi | VulgSist | 13:30 | et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est. | |
Levi | VulgSist | 13:31 | Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus, | |
Levi | VulgSist | 13:32 | et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis: | |
Levi | VulgSist | 13:34 | Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit. | |
Levi | VulgSist | 13:36 | non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. | |
Levi | VulgSist | 13:37 | Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum. | |
Levi | VulgSist | 13:39 | intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. | |
Levi | VulgSist | 13:42 | Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, | |
Levi | VulgSist | 13:43 | et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio. | |
Levi | VulgSist | 13:44 | Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis, | |
Levi | VulgSist | 13:45 | habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. | |
Levi | VulgSist | 13:48 | in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, | |
Levi | VulgSist | 13:49 | si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti. | |
Levi | VulgSist | 13:51 | et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: | |
Levi | VulgSist | 13:54 | praecipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. | |
Levi | VulgSist | 13:55 | Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra. | |
Levi | VulgSist | 13:56 | Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. | |
Levi | VulgSist | 13:57 | Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi. | |