Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next
Chapter 25
Levi VulgSist 25:1  Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Levi VulgSist 25:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domini.
Levi VulgSist 25:3  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
Levi VulgSist 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Levi VulgSist 25:5  Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:
Levi VulgSist 25:6  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinatur apud te:
Levi VulgSist 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur, praebebunt cibum.
Levi VulgSist 25:8  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:
Levi VulgSist 25:9  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Levi VulgSist 25:10  Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim iubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
Levi VulgSist 25:11  quia iubilaeus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
Levi VulgSist 25:12  ob sanctificationem iubilaei, sed statim oblata comedetis.
Levi VulgSist 25:13  Anno iubilaei redient omnes ad possessiones suas.
Levi VulgSist 25:14  quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,
Levi VulgSist 25:16  Quanto plures anni remanserint post iubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi.
Levi VulgSist 25:17  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Levi VulgSist 25:18  Facite praecepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Levi VulgSist 25:19  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Levi VulgSist 25:20  Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Levi VulgSist 25:21  Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Levi VulgSist 25:22  seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
Levi VulgSist 25:23  Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.
Levi VulgSist 25:24  unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
Levi VulgSist 25:25  Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
Levi VulgSist 25:26  sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
Levi VulgSist 25:27  computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Levi VulgSist 25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
Levi VulgSist 25:29  Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Levi VulgSist 25:30  si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo.
Levi VulgSist 25:31  Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
Levi VulgSist 25:32  Aedes Levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi:
Levi VulgSist 25:33  si redemptae non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
Levi VulgSist 25:34  Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Levi VulgSist 25:35  Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
Levi VulgSist 25:36  ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Levi VulgSist 25:37  Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Levi VulgSist 25:38  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Aegypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
Levi VulgSist 25:39  Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Levi VulgSist 25:40  sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,
Levi VulgSist 25:41  et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
Levi VulgSist 25:42  mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Aegypti. non veneant conditione servorum:
Levi VulgSist 25:43  ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Levi VulgSist 25:44  Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt.
Levi VulgSist 25:45  Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
Levi VulgSist 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
Levi VulgSist 25:47  Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
Levi VulgSist 25:48  post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Levi VulgSist 25:49  et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
Levi VulgSist 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque in annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
Levi VulgSist 25:51  Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium.
Levi VulgSist 25:52  si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Levi VulgSist 25:53  quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Levi VulgSist 25:54  Quod si per haec redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis.
Levi VulgSist 25:55  Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Aegypti.