Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 6
Mark VulgSist 6:1  Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
Mark VulgSist 6:2  et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi: et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
Mark VulgSist 6:3  Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
Mark VulgSist 6:4  Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
Mark VulgSist 6:5  Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
Mark VulgSist 6:6  et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mark VulgSist 6:7  Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Mark VulgSist 6:8  Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,
Mark VulgSist 6:9  sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
Mark VulgSist 6:10  Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde:
Mark VulgSist 6:11  quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
Mark VulgSist 6:12  Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:
Mark VulgSist 6:13  et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabantur.
Mark VulgSist 6:14  Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
Mark VulgSist 6:15  Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Mark VulgSist 6:16  Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
Mark VulgSist 6:17  Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mark VulgSist 6:18  Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Mark VulgSist 6:19  Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
Mark VulgSist 6:20  Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mark VulgSist 6:21  Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae.
Mark VulgSist 6:22  cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
Mark VulgSist 6:23  et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
Mark VulgSist 6:24  Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistae.
Mark VulgSist 6:25  Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae.
Mark VulgSist 6:26  Et contristatus est rex propter iusiurandum: sed propter simul discumbentes noluit eam contristare:
Mark VulgSist 6:27  et misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere,
Mark VulgSist 6:28  et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
Mark VulgSist 6:29  Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
Mark VulgSist 6:30  Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quae egerant, et docuerant.
Mark VulgSist 6:31  Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
Mark VulgSist 6:32  Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
Mark VulgSist 6:33  Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
Mark VulgSist 6:34  Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
Mark VulgSist 6:35  Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit:
Mark VulgSist 6:36  dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent:
Mark VulgSist 6:37  Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
Mark VulgSist 6:38  Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
Mark VulgSist 6:39  Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
Mark VulgSist 6:40  Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos.
Mark VulgSist 6:41  Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
Mark VulgSist 6:43  Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
Mark VulgSist 6:44  Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Mark VulgSist 6:45  Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mark VulgSist 6:47  Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
Mark VulgSist 6:48  Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.
Mark VulgSist 6:49  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
Mark VulgSist 6:50  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere.
Mark VulgSist 6:51  Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Mark VulgSist 6:52  non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.
Mark VulgSist 6:53  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
Mark VulgSist 6:54  Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
Mark VulgSist 6:55  et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mark VulgSist 6:56  Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.