Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Numb VulgCont 14:2  et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:
Numb VulgCont 14:3  Utinam mortui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum?
Numb VulgCont 14:4  Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.
Numb VulgCont 14:5  Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.
Numb VulgCont 14:6  At vero Iosue filius Nun, et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
Numb VulgCont 14:7  et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Numb VulgCont 14:8  Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
Numb VulgCont 14:9  Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
Numb VulgCont 14:10  Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israel.
Numb VulgCont 14:11  Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quæ feci coram eis?
Numb VulgCont 14:12  Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est.
Numb VulgCont 14:13  Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
Numb VulgCont 14:14  et habitatores Terræ huius, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Numb VulgCont 14:15  quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
Numb VulgCont 14:16  Non poterat introducere populum in Terram, pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine.
Numb VulgCont 14:17  Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens:
Numb VulgCont 14:18  Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Numb VulgCont 14:19  Dimitte, obsecro, peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
Numb VulgCont 14:21  Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.
Numb VulgCont 14:22  At tamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,
Numb VulgCont 14:23  non videbunt Terram pro qua iuravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
Numb VulgCont 14:24  Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: et semen eius possidebit eam.
Numb VulgCont 14:25  Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam Maris Rubri.
Numb VulgCont 14:26  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgCont 14:27  Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.
Numb VulgCont 14:28  Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
Numb VulgCont 14:29  In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Numb VulgCont 14:30  non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun.
Numb VulgCont 14:31  Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam: ut videant Terram, quæ vobis displicuit.
Numb VulgCont 14:33  Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
Numb VulgCont 14:34  iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
Numb VulgCont 14:35  quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
Numb VulgCont 14:36  Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam Terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terræ quod esset mala,
Numb VulgCont 14:38  Iosue autem filius Nun, et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram.
Numb VulgCont 14:39  Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
Numb VulgCont 14:40  Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.
Numb VulgCont 14:41  Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
Numb VulgCont 14:42  Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
Numb VulgCont 14:43  Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum.
Numb VulgCont 14:44  At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
Numb VulgCont 14:45  Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.