NUMBERS
Chapter 21
Numb | VulgClem | 21:1 | Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. | |
Numb | VulgClem | 21:2 | At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. | |
Numb | VulgClem | 21:3 | Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. | |
Numb | VulgClem | 21:4 | Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris : | |
Numb | VulgClem | 21:5 | locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. | |
Numb | VulgClem | 21:6 | Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, | |
Numb | VulgClem | 21:7 | venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, | |
Numb | VulgClem | 21:8 | et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. | |
Numb | VulgClem | 21:9 | Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur. | |
Numb | VulgClem | 21:11 | Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. | |
Numb | VulgClem | 21:13 | Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. | |
Numb | VulgClem | 21:14 | Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. | |
Numb | VulgClem | 21:15 | Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. | |
Numb | VulgClem | 21:16 | Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam. | |
Numb | VulgClem | 21:18 | Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. | |
Numb | VulgClem | 21:20 | De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. | |
Numb | VulgClem | 21:22 | Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. | |
Numb | VulgClem | 21:23 | Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. | |
Numb | VulgClem | 21:24 | A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. | |
Numb | VulgClem | 21:25 | Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. | |
Numb | VulgClem | 21:26 | Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. | |
Numb | VulgClem | 21:27 | Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon : | |
Numb | VulgClem | 21:28 | ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. | |
Numb | VulgClem | 21:29 | Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon. | |
Numb | VulgClem | 21:30 | Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. | |
Numb | VulgClem | 21:32 | Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. | |
Numb | VulgClem | 21:33 | Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. | |
Numb | VulgClem | 21:34 | Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. | |