PROVERBS
Chapter 29
Prov | VulgClem | 29:1 | Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. | |
Prov | VulgClem | 29:2 | In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. | |
Prov | VulgClem | 29:3 | Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. | |
Prov | VulgClem | 29:5 | Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. | |
Prov | VulgClem | 29:9 | Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. | |
Prov | VulgClem | 29:15 | Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. | |
Prov | VulgClem | 29:16 | In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. | |
Prov | VulgClem | 29:18 | Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. | |
Prov | VulgClem | 29:19 | Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. | |
Prov | VulgClem | 29:20 | Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio. | |
Prov | VulgClem | 29:22 | Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. | |