Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Sira VulgSist 1:1  Multorum nobis, et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa: quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et discentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt: voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti fieri, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum compositione. Nam deficiunt et verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum haec, sed et ipsa lex, et prophetae, ceteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum: et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvae, neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis ad illa, quae ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum.
Sira VulgSist 1:2  Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est?
Sira VulgSist 1:3  Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?
Sira VulgSist 1:4  Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.
Sira VulgSist 1:5  Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
Sira VulgSist 1:6  Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit?
Sira VulgSist 1:7  Disciplina sapientiae cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
Sira VulgSist 1:8  Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus.
Sira VulgSist 1:9  Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est.
Sira VulgSist 1:10  Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.
Sira VulgSist 1:11  Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis.
Sira VulgSist 1:12  Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
Sira VulgSist 1:13  Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
Sira VulgSist 1:15  Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
Sira VulgSist 1:16  Initium sapientiae, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
Sira VulgSist 1:18  Religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.
Sira VulgSist 1:19  Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
Sira VulgSist 1:20  Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
Sira VulgSist 1:21  Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
Sira VulgSist 1:22  Corona sapientiae, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum:
Sira VulgSist 1:23  et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.
Sira VulgSist 1:24  Scientiam, et intellectum prudentiae sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat.
Sira VulgSist 1:25  Radix sapientiae est timere Dominum: et rami illius longaevi.
Sira VulgSist 1:26  In thesauris sapientiae intellectus, et scientiae religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
Sira VulgSist 1:28  nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est.
Sira VulgSist 1:29  Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis.
Sira VulgSist 1:30  Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Sira VulgSist 1:31  In thesauris sapientiae significatio disciplinae:
Sira VulgSist 1:33  Fili concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
Sira VulgSist 1:34  Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
Sira VulgSist 1:35  fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
Sira VulgSist 1:36  Ne sis incredulus timori Domini: et ne accesseris ad illum duplici corde.
Sira VulgSist 1:37  Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
Sira VulgSist 1:38  Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem,
Sira VulgSist 1:39  et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te:
Sira VulgSist 1:40  quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.