Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 2
Acts Vulgate 2:1  et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
Acts Vulgate 2:2  et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
Acts Vulgate 2:3  et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
Acts Vulgate 2:4  et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
Acts Vulgate 2:5  erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
Acts Vulgate 2:6  facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
Acts Vulgate 2:7  stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
Acts Vulgate 2:8  et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
Acts Vulgate 2:9  Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Acts Vulgate 2:10  Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
Acts Vulgate 2:11  Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
Acts Vulgate 2:12  stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
Acts Vulgate 2:13  alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
Acts Vulgate 2:14  stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
Acts Vulgate 2:15  non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
Acts Vulgate 2:17  et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
Acts Vulgate 2:18  et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
Acts Vulgate 2:19  et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
Acts Vulgate 2:20  sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
Acts Vulgate 2:21  et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Acts Vulgate 2:22  viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
Acts Vulgate 2:23  hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
Acts Vulgate 2:24  quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
Acts Vulgate 2:25  David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
Acts Vulgate 2:26  propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
Acts Vulgate 2:27  quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
Acts Vulgate 2:28  notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Acts Vulgate 2:29  viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
Acts Vulgate 2:30  propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
Acts Vulgate 2:31  providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
Acts Vulgate 2:32  hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
Acts Vulgate 2:33  dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
Acts Vulgate 2:34  non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Acts Vulgate 2:35  donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Acts Vulgate 2:36  certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
Acts Vulgate 2:37  his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
Acts Vulgate 2:38  Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
Acts Vulgate 2:39  vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
Acts Vulgate 2:40  aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
Acts Vulgate 2:41  qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
Acts Vulgate 2:42  erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
Acts Vulgate 2:43  fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
Acts Vulgate 2:44  omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
Acts Vulgate 2:45  possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
Acts Vulgate 2:46  cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
Acts Vulgate 2:47  conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum