Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 30
Gene VulgCont 30:1  Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Gene VulgCont 30:2  Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Gene VulgCont 30:3  At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
Gene VulgCont 30:5  quæ, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Gene VulgCont 30:6  Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
Gene VulgCont 30:8  pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali.
Gene VulgCont 30:9  Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
Gene VulgCont 30:11  dixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
Gene VulgCont 30:13  Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum, Aser.
Gene VulgCont 30:14  Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Gene VulgCont 30:15  Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
Gene VulgCont 30:16  Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
Gene VulgCont 30:17  Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
Gene VulgCont 30:18  et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius, Issachar.
Gene VulgCont 30:20  et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon.
Gene VulgCont 30:22  Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
Gene VulgCont 30:23  Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
Gene VulgCont 30:24  Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
Gene VulgCont 30:25  Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
Gene VulgCont 30:26  Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
Gene VulgCont 30:27  Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
Gene VulgCont 30:29  At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Gene VulgCont 30:30  Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Gene VulgCont 30:31  Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
Gene VulgCont 30:32  Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Gene VulgCont 30:33  Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Gene VulgCont 30:35  Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
Gene VulgCont 30:36  Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
Gene VulgCont 30:37  Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Gene VulgCont 30:38  Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
Gene VulgCont 30:39  Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
Gene VulgCont 30:40  Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
Gene VulgCont 30:41  Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
Gene VulgCont 30:42  quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Iacob.
Gene VulgCont 30:43  Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.