Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 14
I Sa VulgSist 14:1  Et accidit quadam die ut diceret Ionathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
I Sa VulgSist 14:2  Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in agro Gabaa: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
I Sa VulgSist 14:3  Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Ionathas.
I Sa VulgSist 14:4  Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene:
I Sa VulgSist 14:5  unus scopulus prominens ad Aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad Meridiem contra Gabaa.
I Sa VulgSist 14:6  Dixit autem Ionathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
I Sa VulgSist 14:7  Dixitque ei armiger suus: Fac omnia, quae placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
I Sa VulgSist 14:8  Et ait Ionathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
I Sa VulgSist 14:9  si taliter locuti fuerint ad nos, manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos.
I Sa VulgSist 14:10  Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, hoc erit nobis signum.
I Sa VulgSist 14:11  Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant.
I Sa VulgSist 14:12  Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan, et ad armigerum eius, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Ionathas ad armigerum suum: Ascendamus, sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israel.
I Sa VulgSist 14:13  Ascendit autem Ionathas manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. Itaque alii cadebant ante Ionathan, alios armiger eius interficiebat sequens eum.
I Sa VulgSist 14:14  Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathas et armiger eius, quasi viginti virorum in media parte iugeris, quam par boum in die arare consuevit.
I Sa VulgSist 14:15  Et factum est miraculum in castris, et per agros: sed et omnis populus stationis eorum, qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata sunt castra: et accidit quasi miraculum a Deo.
I Sa VulgSist 14:16  Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.
I Sa VulgSist 14:17  Et ait Saul populo, qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan, et armigerum eius.
I Sa VulgSist 14:18  Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.)
I Sa VulgSist 14:19  Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.
I Sa VulgSist 14:20  Conclamavit ergo Saul, et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum, et caedes magna nimis.
I Sa VulgSist 14:21  Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionatha.
I Sa VulgSist 14:22  Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthaei, sociaverunt se cum suis in praelio. Et erant cum Saul, quasi decem millia virorum.
I Sa VulgSist 14:23  Et salvavit Dominus in die illa Israel. pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
I Sa VulgSist 14:24  Et viri Israel sociati sunt sibi in die illa: adiuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
I Sa VulgSist 14:25  omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
I Sa VulgSist 14:26  Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum. timebat enim populus iuramentum.
I Sa VulgSist 14:27  Porro Ionathas non audierat cum adiuraret pater eius populum: extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.
I Sa VulgSist 14:28  Respondensque unus de populo, ait: Iureiurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem hodie. (defecerat autem populus)
I Sa VulgSist 14:29  Dixitque Ionathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto:
I Sa VulgSist 14:30  quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit? nonne maior plaga facta fuisset in Philisthiim?
I Sa VulgSist 14:31  Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon. Defatigatus est autem populus nimis:
I Sa VulgSist 14:32  et versus ad praedam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine.
I Sa VulgSist 14:33  Nunciaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Praevaricati estis: volvite ad me iam nunc saxum grande.
I Sa VulgSist 14:34  Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi.
I Sa VulgSist 14:35  Aedificavit autem Saul altare Domino; tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
I Sa VulgSist 14:36  Et dixit Saul: Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usquedum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum.
I Sa VulgSist 14:37  Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israel? Et non respondit ei in die illa.
I Sa VulgSist 14:38  Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
I Sa VulgSist 14:39  Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
I Sa VulgSist 14:40  Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac.
I Sa VulgSist 14:41  Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel: Domine Deus Israel da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si in me, aut in Ionatha filio meo est iniquitas haec, da ostensionem: aut si haec iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Ionathas et Saul, populus autem exivit.
I Sa VulgSist 14:42  Et ait Saul: Mittite sortem inter me, et inter Ionathan filium meum. Et captus est Ionathas.
I Sa VulgSist 14:43  Dixit autem Saul ad Ionathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Ionathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.
I Sa VulgSist 14:44  Et ait Saul: Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris Ionatha.
I Sa VulgSist 14:45  Dixitque populus ad Saul: Ergone Ionathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
I Sa VulgSist 14:46  Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua.
I Sa VulgSist 14:47  Et Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos: et quocumque se verterat, superabat.
I Sa VulgSist 14:48  Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu vastatorum eius.
I Sa VulgSist 14:49  Fuerunt autem filii Saul, Ionathas et Iessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum eius, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol.
I Sa VulgSist 14:50  Et nomen uxoris Saul, Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militiae eius Abner, filius Ner, patruelis Saul.
I Sa VulgSist 14:51  Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.
I Sa VulgSist 14:52  Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi.