II MACCABEES
Chapter 4
II M | VulgSist | 4:1 | Simon autem praedictus pecuniarum, et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum: | |
II M | VulgSist | 4:2 | provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere. | |
II M | VulgSist | 4:3 | Sed cum inimicitiae in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: | |
II M | VulgSist | 4:4 | considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae, et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit, | |
II M | VulgSist | 4:5 | non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans. | |
II M | VulgSist | 4:6 | Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. | |
II M | VulgSist | 4:7 | Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium: | |
II M | VulgSist | 4:8 | adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, | |
II M | VulgSist | 4:9 | super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere. | |
II M | VulgSist | 4:10 | Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit. | |
II M | VulgSist | 4:11 | et amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia, et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat. | |
II M | VulgSist | 4:12 | Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. | |
II M | VulgSist | 4:13 | Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenae conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus: | |
II M | VulgSist | 4:14 | ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palaestrae, et praebitionis eius iniustae, et in exercitiis disci. | |
II M | VulgSist | 4:16 | quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. | |
II M | VulgSist | 4:17 | In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. | |
II M | VulgSist | 4:19 | misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. | |
II M | VulgSist | 4:20 | Sed haec oblata sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium. | |
II M | VulgSist | 4:21 | Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam. | |
II M | VulgSist | 4:22 | Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phoenicen exercitum convertit. | |
II M | VulgSist | 4:23 | Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. | |
II M | VulgSist | 4:24 | At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta. | |
II M | VulgSist | 4:25 | Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens. | |
II M | VulgSist | 4:26 | Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. | |
II M | VulgSist | 4:27 | Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus. | |
II M | VulgSist | 4:28 | nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. | |
II M | VulgSist | 4:29 | Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem praelatus est Cypriis. | |
II M | VulgSist | 4:30 | Et cum haec agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochi regis concubinae dono essent dati. | |
II M | VulgSist | 4:31 | Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. | |
II M | VulgSist | 4:32 | Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. | |
II M | VulgSist | 4:33 | Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem. | |
II M | VulgSist | 4:34 | Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam. | |
II M | VulgSist | 4:35 | Ob quam causam non solum Iudaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. | |
II M | VulgSist | 4:36 | Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam, simul et Graeci: conquerentes de iniqua nece Oniae. | |
II M | VulgSist | 4:37 | Contristatus itaque est animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam. | |
II M | VulgSist | 4:38 | accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam. | |
II M | VulgSist | 4:39 | Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato. | |
II M | VulgSist | 4:40 | Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter, et dementia provecto. | |
II M | VulgSist | 4:41 | Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere. | |
II M | VulgSist | 4:42 | Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt. | |
II M | VulgSist | 4:44 | Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. | |
II M | VulgSist | 4:45 | Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi. | |
II M | VulgSist | 4:46 | Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: | |
II M | VulgSist | 4:47 | et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. | |
II M | VulgSist | 4:48 | Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. | |
II M | VulgSist | 4:49 | Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. | |