Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 3
Job Vulgate 3:1  post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
Job Vulgate 3:3  pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
Job Vulgate 3:4  dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
Job Vulgate 3:5  obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
Job Vulgate 3:6  noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
Job Vulgate 3:8  maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
Job Vulgate 3:9  obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
Job Vulgate 3:10  quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
Job Vulgate 3:11  quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
Job Vulgate 3:13  nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
Job Vulgate 3:14  cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
Job Vulgate 3:15  aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
Job Vulgate 3:16  aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
Job Vulgate 3:17  ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
Job Vulgate 3:18  et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
Job Vulgate 3:19  parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
Job Vulgate 3:20  quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
Job Vulgate 3:21  qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
Job Vulgate 3:22  gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
Job Vulgate 3:23  viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
Job Vulgate 3:24  antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
Job Vulgate 3:25  quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
Job Vulgate 3:26  nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio