MATTHEW
Chapter 5
Matt | Vulgate | 5:1 | videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius | |
Matt | Vulgate | 5:10 | beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum | |
Matt | Vulgate | 5:11 | beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me | |
Matt | Vulgate | 5:12 | gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos | |
Matt | Vulgate | 5:13 | vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus | |
Matt | Vulgate | 5:15 | neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt | |
Matt | Vulgate | 5:16 | sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est | |
Matt | Vulgate | 5:17 | nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere | |
Matt | Vulgate | 5:18 | amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant | |
Matt | Vulgate | 5:19 | qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum | |
Matt | Vulgate | 5:20 | dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum | |
Matt | Vulgate | 5:21 | audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio | |
Matt | Vulgate | 5:22 | ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis | |
Matt | Vulgate | 5:23 | si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te | |
Matt | Vulgate | 5:24 | relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum | |
Matt | Vulgate | 5:25 | esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris | |
Matt | Vulgate | 5:28 | ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo | |
Matt | Vulgate | 5:29 | quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam | |
Matt | Vulgate | 5:30 | et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam | |
Matt | Vulgate | 5:32 | ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat | |
Matt | Vulgate | 5:33 | iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua | |
Matt | Vulgate | 5:35 | neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis | |
Matt | Vulgate | 5:36 | neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum | |
Matt | Vulgate | 5:39 | ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram | |
Matt | Vulgate | 5:40 | et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium | |
Matt | Vulgate | 5:44 | ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos | |
Matt | Vulgate | 5:45 | ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos | |
Matt | Vulgate | 5:46 | si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt | |
Matt | Vulgate | 5:47 | et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt | |