Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 16
Numb VulgSist 16:1  Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Numb VulgSist 16:2  surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Numb VulgSist 16:3  Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: Cur elevamini super populum Domini?
Numb VulgSist 16:4  Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:
Numb VulgSist 16:5  locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
Numb VulgSist 16:6  Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
Numb VulgSist 16:7  et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
Numb VulgSist 16:9  Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
Numb VulgSist 16:10  idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Numb VulgSist 16:11  et omnis globus tuus stet contra Dominum? quis est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
Numb VulgSist 16:12  Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus.
Numb VulgSist 16:13  numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Numb VulgSist 16:14  Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum. an et oculos nostros vis eruere? non venimus.
Numb VulgSist 16:15  Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod nec asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
Numb VulgSist 16:16  Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Numb VulgSist 16:17  Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.
Numb VulgSist 16:19  et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
Numb VulgSist 16:21  Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam.
Numb VulgSist 16:22  Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?
Numb VulgSist 16:24  Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, et Dathan et Abiron.
Numb VulgSist 16:25  Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israel,
Numb VulgSist 16:26  dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
Numb VulgSist 16:27  Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
Numb VulgSist 16:28  Et ait Moyses: In hoc scietis, quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
Numb VulgSist 16:29  Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:
Numb VulgSist 16:30  sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
Numb VulgSist 16:31  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:
Numb VulgSist 16:32  et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum.
Numb VulgSist 16:33  descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
Numb VulgSist 16:34  At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit a clamore pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
Numb VulgSist 16:35  Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Numb VulgSist 16:37  Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat thuribula quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt
Numb VulgSist 16:38  in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel.
Numb VulgSist 16:39  Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:
Numb VulgSist 16:40  ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
Numb VulgSist 16:41  Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
Numb VulgSist 16:42  Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
Numb VulgSist 16:43  Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
Numb VulgSist 16:45  Recedite de medio huius multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque iacerent in terra,
Numb VulgSist 16:46  dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit.
Numb VulgSist 16:47  Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium, obtulit thymiama:
Numb VulgSist 16:48  et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
Numb VulgSist 16:49  Fuerunt autem qui percussi sunt, quattuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
Numb VulgSist 16:50  Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.