Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
I Ma VulgHetz 7:1  Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
I Ma VulgHetz 7:2  Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
I Ma VulgHetz 7:3  Et res ei innotuit: et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum.
I Ma VulgHetz 7:4  Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui:
I Ma VulgHetz 7:5  et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
I Ma VulgHetz 7:6  Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
I Ma VulgHetz 7:7  Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos eius, et adiutores eorum.
I Ma VulgHetz 7:8  Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum,
I Ma VulgHetz 7:9  ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel.
I Ma VulgHetz 7:10  Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda: et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
I Ma VulgHetz 7:11  Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
I Ma VulgHetz 7:12  Et convenerunt ad Alcimum, et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ iusta sunt:
I Ma VulgHetz 7:13  et primi, Assidæi qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem.
I Ma VulgHetz 7:14  Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos:
I Ma VulgHetz 7:15  et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
I Ma VulgHetz 7:16  Et crediderunt ei: Et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum est:
I Ma VulgHetz 7:17  Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
I Ma VulgHetz 7:18  Et incubuit timor, et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt.
I Ma VulgHetz 7:19  Et movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum proiecit.
I Ma VulgHetz 7:20  Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:
I Ma VulgHetz 7:21  et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui.
I Ma VulgHetz 7:22  et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et fecerunt plagam magnam in Israel.
I Ma VulgHetz 7:23  Et vidit Iudas omnia mala quæ fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes.
I Ma VulgHetz 7:24  et exiit in omnes fines Iudææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
I Ma VulgHetz 7:25  Vidit autem Alcimus quod prævaluit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
I Ma VulgHetz 7:26  Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum.
I Ma VulgHetz 7:27  Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo,
I Ma VulgHetz 7:28  dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
I Ma VulgHetz 7:29  Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Iudam.
I Ma VulgHetz 7:30  Et innotuit sermo Iudæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem eius.
I Ma VulgHetz 7:31  Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et exivit obviam Iudæ in pugnam iuxta Capharsalama.
I Ma VulgHetz 7:32  Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
I Ma VulgHetz 7:33  Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.
I Ma VulgHetz 7:34  Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe,
I Ma VulgHetz 7:35  et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
I Ma VulgHetz 7:36  et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt:
I Ma VulgHetz 7:37  Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo.
I Ma VulgHetz 7:38  fac vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
I Ma VulgHetz 7:39  Et exiit Nicanor ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ.
I Ma VulgHetz 7:40  Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Iudas, et dixit:
I Ma VulgHetz 7:41  Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octogintaquinque millia:
I Ma VulgHetz 7:42  sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica illum secundum malitiam illius.
I Ma VulgHetz 7:43  Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.
I Ma VulgHetz 7:44  Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt:
I Ma VulgHetz 7:45  et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus:
I Ma VulgHetz 7:46  et exierunt de omnibus castellis Iudææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
I Ma VulgHetz 7:47  Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Ierusalem.
I Ma VulgHetz 7:48  Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.
I Ma VulgHetz 7:49  Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.