I MACCABEES
Chapter 13
I Ma | VulgHetz | 13:1 | Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda, et attereret eam. | |
I Ma | VulgHetz | 13:2 | Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Ierusalem, et congregavit populum: | |
I Ma | VulgHetz | 13:3 | et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis prælia, et angustias quales vidimus: | |
I Ma | VulgHetz | 13:4 | horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. | |
I Ma | VulgHetz | 13:5 | Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. | |
I Ma | VulgHetz | 13:6 | Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. | |
I Ma | VulgHetz | 13:8 | et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Iudæ, et Ionathæ fratris tui: | |
I Ma | VulgHetz | 13:10 | Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Ierusalem, et munivit eam in gyro. | |
I Ma | VulgHetz | 13:11 | Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen, et eiectis his, qui erant in ea, remansit illic ipse. | |
I Ma | VulgHetz | 13:12 | Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iuda, et Ionathas cum eo in custodia. | |
I Ma | VulgHetz | 13:14 | Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathæ: et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, | |
I Ma | VulgHetz | 13:15 | dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis, propter negotia, quæ habuit, detinuimus eum. | |
I Ma | VulgHetz | 13:16 | Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. | |
I Ma | VulgHetz | 13:17 | Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum, iussit tamen dari argentum, et pueros: ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem: | |
I Ma | VulgHetz | 13:20 | Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam, quæ ducit Ador: et Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant. | |
I Ma | VulgHetz | 13:21 | Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. | |
I Ma | VulgHetz | 13:22 | Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. | |
I Ma | VulgHetz | 13:25 | Et misit Simon, et accepit ossa Ionathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius. | |
I Ma | VulgHetz | 13:27 | Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante: | |
I Ma | VulgHetz | 13:28 | Et statuit septem pyramidas, unam contra unam patri et matri, et quatuor fratribus: | |
I Ma | VulgHetz | 13:29 | et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et iuxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare. | |
I Ma | VulgHetz | 13:32 | Et regnavit loco eius, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. | |
I Ma | VulgHetz | 13:33 | Et ædificavit Simon præsidia Iudææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus. | |
I Ma | VulgHetz | 13:34 | Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. | |
I Ma | VulgHetz | 13:36 | REX Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico regum, et senioribus, et Genti Iudæorum salutem. | |
I Ma | VulgHetz | 13:37 | Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus. | |
I Ma | VulgHetz | 13:38 | Quæcumque enim constituimus, vobis constant. Munitiones, quas ædificastis, vobis sint. | |
I Ma | VulgHetz | 13:39 | remittimus quoque ignorantias, et peccata usque in hodiernum diem, et coronam, quam debebatis: et siquid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. | |
I Ma | VulgHetz | 13:40 | Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. | |
I Ma | VulgHetz | 13:42 | Et cœpit populus Israel scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Iudæorum. | |
I Ma | VulgHetz | 13:43 | In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam. | |
I Ma | VulgHetz | 13:44 | Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem: et factus est motus magnus in civitate. | |
I Ma | VulgHetz | 13:45 | Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus, et filiis supra murum scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari, | |
I Ma | VulgHetz | 13:46 | et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas. | |
I Ma | VulgHetz | 13:47 | Et flexus Simon non debellavit eos: eiecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum: | |
I Ma | VulgHetz | 13:48 | et eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem. | |
I Ma | VulgHetz | 13:49 | Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere, ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt, | |
I Ma | VulgHetz | 13:50 | et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et eiecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus: | |
I Ma | VulgHetz | 13:51 | et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. | |
I Ma | VulgHetz | 13:53 | Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant. | |