Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 17
I Sa VulgSist 17:1  Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Iudae: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
I Sa VulgSist 17:2  Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
I Sa VulgSist 17:3  Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos.
I Sa VulgSist 17:4  Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi:
I Sa VulgSist 17:5  et cassis aerea super caput eius, et lorica hamata induebatur. porro pondus loricae eius, quinque millia siclorum aeris erat:
I Sa VulgSist 17:6  et ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius.
I Sa VulgSist 17:7  hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium. ipsum autem ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum.
I Sa VulgSist 17:8  Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
I Sa VulgSist 17:9  si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
I Sa VulgSist 17:10  Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
I Sa VulgSist 17:11  Audiens autem Saul, et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
I Sa VulgSist 17:12  David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros.
I Sa VulgSist 17:13  Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in praelium: et nomina trium filiorum eius, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertius quoque Samma.
I Sa VulgSist 17:14  David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus secutis Saulem,
I Sa VulgSist 17:15  abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
I Sa VulgSist 17:16  Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
I Sa VulgSist 17:17  Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
I Sa VulgSist 17:18  et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce.
I Sa VulgSist 17:19  Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
I Sa VulgSist 17:20  Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
I Sa VulgSist 17:21  Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati.
I Sa VulgSist 17:22  Derelinquens ergo David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
I Sa VulgSist 17:23  Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo haec eadem verba audivit David.
I Sa VulgSist 17:24  Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius, timentes eum valde.
I Sa VulgSist 17:25  Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.
I Sa VulgSist 17:26  Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
I Sa VulgSist 17:27  Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro, qui percusserit eum.
I Sa VulgSist 17:28  Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti.
I Sa VulgSist 17:29  Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est?
I Sa VulgSist 17:30  Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
I Sa VulgSist 17:31  Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annunciata in conspectu Saul.
I Sa VulgSist 17:32  Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.
I Sa VulgSist 17:33  Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
I Sa VulgSist 17:34  Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:
I Sa VulgSist 17:35  et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
I Sa VulgSist 17:36  Nam et leonem, et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
I Sa VulgSist 17:37  Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthaei huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
I Sa VulgSist 17:38  Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput eius, et vestivit eum lorica.
I Sa VulgSist 17:39  Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
I Sa VulgSist 17:40  et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthaeum.
I Sa VulgSist 17:41  ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.
I Sa VulgSist 17:42  Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat autem adolescens: rufus, et pulcher aspectu.
I Sa VulgSist 17:43  Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis:
I Sa VulgSist 17:44  dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae.
I Sa VulgSist 17:45  Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti
I Sa VulgSist 17:46  hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus caeli, et bestiis terrae: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel.
I Sa VulgSist 17:47  Et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
I Sa VulgSist 17:48  Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei.
I Sa VulgSist 17:49  Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte: et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
I Sa VulgSist 17:50  Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
I Sa VulgSist 17:51  cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthiim, quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
I Sa VulgSist 17:52  Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, usque ad Geth, et usque ad Accaron.
I Sa VulgSist 17:53  Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum.
I Sa VulgSist 17:54  Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Ierusalem: arma vero eius posuit in tabernaculo suo.
I Sa VulgSist 17:55  Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
I Sa VulgSist 17:56  Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit iste puer.
I Sa VulgSist 17:57  Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu.
I Sa VulgSist 17:58  Et ait ad eum Saul: De qua progenie es o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.