JOHN
Chapter 4
John | VulgHetz | 4:1 | Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisæi quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes, | |
John | VulgHetz | 4:5 | Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar: iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo. | |
John | VulgHetz | 4:6 | Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. | |
John | VulgHetz | 4:9 | Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudæi Samaritanis. | |
John | VulgHetz | 4:10 | Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. | |
John | VulgHetz | 4:11 | Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? | |
John | VulgHetz | 4:12 | Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? | |
John | VulgHetz | 4:13 | Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: | |
John | VulgHetz | 4:15 | Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire. | |
John | VulgHetz | 4:17 | Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum: | |
John | VulgHetz | 4:18 | quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. | |
John | VulgHetz | 4:20 | Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet. | |
John | VulgHetz | 4:21 | Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. | |
John | VulgHetz | 4:23 | Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. | |
John | VulgHetz | 4:24 | Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. | |
John | VulgHetz | 4:25 | Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia. | |
John | VulgHetz | 4:27 | Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loqueris cum ea? | |
John | VulgHetz | 4:28 | Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: | |
John | VulgHetz | 4:29 | Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? | |
John | VulgHetz | 4:34 | Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius. | |
John | VulgHetz | 4:35 | Nonne vos dicitis, quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt iam ad messem. | |
John | VulgHetz | 4:36 | Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. | |
John | VulgHetz | 4:37 | In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. | |
John | VulgHetz | 4:38 | Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. | |
John | VulgHetz | 4:39 | Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci. | |
John | VulgHetz | 4:40 | Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. | |
John | VulgHetz | 4:42 | Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. | |
John | VulgHetz | 4:44 | Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet. | |
John | VulgHetz | 4:45 | Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. | |
John | VulgHetz | 4:46 | Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. | |
John | VulgHetz | 4:47 | Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori. | |
John | VulgHetz | 4:50 | Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. | |
John | VulgHetz | 4:51 | Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret. | |
John | VulgHetz | 4:52 | Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. | |
John | VulgHetz | 4:53 | Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota. | |