Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next
Chapter 12
Luke VulgSist 12:1  Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis.
Luke VulgSist 12:2  Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
Luke VulgSist 12:3  Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
Luke VulgSist 12:4  Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
Luke VulgSist 12:5  Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete.
Luke VulgSist 12:6  Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Luke VulgSist 12:7  Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
Luke VulgSist 12:8  Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
Luke VulgSist 12:9  qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
Luke VulgSist 12:10  Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Luke VulgSist 12:11  Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Luke VulgSist 12:12  Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Luke VulgSist 12:13  Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
Luke VulgSist 12:14  At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
Luke VulgSist 12:15  Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
Luke VulgSist 12:16  Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
Luke VulgSist 12:17  et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
Luke VulgSist 12:18  Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea,
Luke VulgSist 12:19  et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
Luke VulgSist 12:20  Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt?
Luke VulgSist 12:21  Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Luke VulgSist 12:22  Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini.
Luke VulgSist 12:23  Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Luke VulgSist 12:24  Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
Luke VulgSist 12:25  Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
Luke VulgSist 12:26  Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
Luke VulgSist 12:27  Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Luke VulgSist 12:28  Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?
Luke VulgSist 12:29  Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
Luke VulgSist 12:30  haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Luke VulgSist 12:31  Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
Luke VulgSist 12:32  Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
Luke VulgSist 12:33  Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Luke VulgSist 12:34  Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Luke VulgSist 12:35  Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
Luke VulgSist 12:36  et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Luke VulgSist 12:37  Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Luke VulgSist 12:38  Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Luke VulgSist 12:39  Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Luke VulgSist 12:40  Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Luke VulgSist 12:41  Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
Luke VulgSist 12:42  Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Luke VulgSist 12:43  Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
Luke VulgSist 12:44  Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum.
Luke VulgSist 12:45  Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
Luke VulgSist 12:46  veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
Luke VulgSist 12:47  Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
Luke VulgSist 12:48  qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Luke VulgSist 12:49  Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
Luke VulgSist 12:50  Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
Luke VulgSist 12:51  Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
Luke VulgSist 12:52  erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
Luke VulgSist 12:53  dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Luke VulgSist 12:54  Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
Luke VulgSist 12:55  Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.
Luke VulgSist 12:56  Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
Luke VulgSist 12:57  Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
Luke VulgSist 12:58  Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Luke VulgSist 12:59  Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.