Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Mark Vulgate 5:1  et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
Mark Vulgate 5:2  et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
Mark Vulgate 5:3  qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
Mark Vulgate 5:4  quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
Mark Vulgate 5:5  et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
Mark Vulgate 5:6  videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Mark Vulgate 5:7  et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
Mark Vulgate 5:8  dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
Mark Vulgate 5:9  et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
Mark Vulgate 5:10  et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
Mark Vulgate 5:11  erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
Mark Vulgate 5:12  et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
Mark Vulgate 5:13  et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
Mark Vulgate 5:14  qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
Mark Vulgate 5:15  et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
Mark Vulgate 5:16  et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
Mark Vulgate 5:17  et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
Mark Vulgate 5:18  cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
Mark Vulgate 5:19  et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
Mark Vulgate 5:20  et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
Mark Vulgate 5:21  et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
Mark Vulgate 5:22  et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
Mark Vulgate 5:23  et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
Mark Vulgate 5:24  et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
Mark Vulgate 5:25  et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Mark Vulgate 5:26  et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
Mark Vulgate 5:27  cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
Mark Vulgate 5:28  dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
Mark Vulgate 5:29  et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
Mark Vulgate 5:30  et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
Mark Vulgate 5:31  et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
Mark Vulgate 5:33  mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
Mark Vulgate 5:34  ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
Mark Vulgate 5:35  adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
Mark Vulgate 5:36  Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
Mark Vulgate 5:37  et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
Mark Vulgate 5:38  et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
Mark Vulgate 5:39  et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
Mark Vulgate 5:40  et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
Mark Vulgate 5:41  et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
Mark Vulgate 5:42  et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
Mark Vulgate 5:43  et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare