Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Numb VulgSist 14:2  et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:
Numb VulgSist 14:3  Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum?
Numb VulgSist 14:4  Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.
Numb VulgSist 14:5  Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.
Numb VulgSist 14:6  At vero Iosue filius Nun, et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
Numb VulgSist 14:7  et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Numb VulgSist 14:8  si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
Numb VulgSist 14:9  Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.
Numb VulgSist 14:10  Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis videntibus filiis Israel.
Numb VulgSist 14:11  Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis?
Numb VulgSist 14:12  Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
Numb VulgSist 14:13  Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
Numb VulgSist 14:14  et habitatores Terrae huius, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Numb VulgSist 14:15  quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
Numb VulgSist 14:16  Non poterat introducere populum in Terram, pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine.
Numb VulgSist 14:17  Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens:
Numb VulgSist 14:18  Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Numb VulgSist 14:19  Dimitte, obsecro, peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
Numb VulgSist 14:21  Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.
Numb VulgSist 14:22  Attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
Numb VulgSist 14:23  non videbunt Terram pro qua iuravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
Numb VulgSist 14:24  Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: et semen eius possidebit eam.
Numb VulgSist 14:25  Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam Maris rubri.
Numb VulgSist 14:26  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numb VulgSist 14:27  Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.
Numb VulgSist 14:28  Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
Numb VulgSist 14:29  In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Numb VulgSist 14:30  non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun.
Numb VulgSist 14:31  Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam: ut videant Terram, quae vobis displicuit.
Numb VulgSist 14:33  Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
Numb VulgSist 14:34  iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:
Numb VulgSist 14:35  quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
Numb VulgSist 14:36  Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam Terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terrae quod esset mala,
Numb VulgSist 14:38  Iosue autem filius Nun, et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram.
Numb VulgSist 14:39  Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.
Numb VulgSist 14:40  Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.
Numb VulgSist 14:41  Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
Numb VulgSist 14:42  Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.
Numb VulgSist 14:43  Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum.
Numb VulgSist 14:44  At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
Numb VulgSist 14:45  Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.