Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 39
Exod Vulgate 39:1  de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:2  fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exod Vulgate 39:3  opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
Exod Vulgate 39:4  duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
Exod Vulgate 39:5  et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:6  paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
Exod Vulgate 39:7  posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:8  fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exod Vulgate 39:10  et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
Exod Vulgate 39:13  in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
Exod Vulgate 39:14  ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
Exod Vulgate 39:15  fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
Exod Vulgate 39:16  et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
Exod Vulgate 39:17  e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
Exod Vulgate 39:18  haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
Exod Vulgate 39:19  stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:20  fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Exod Vulgate 39:21  et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
Exod Vulgate 39:22  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
Exod Vulgate 39:23  et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
Exod Vulgate 39:24  tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:25  fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
Exod Vulgate 39:28  cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:29  fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
Exod Vulgate 39:30  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:31  perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
Exod Vulgate 39:32  et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
Exod Vulgate 39:33  opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
Exod Vulgate 39:37  altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
Exod Vulgate 39:39  altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
Exod Vulgate 39:40  tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
Exod Vulgate 39:41  vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
Exod Vulgate 39:42  obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
Exod Vulgate 39:43  quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis