GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 25
Gene | Vulgate | 25:3 | Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim | |
Gene | Vulgate | 25:4 | at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae | |
Gene | Vulgate | 25:6 | filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem | |
Gene | Vulgate | 25:8 | et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum | |
Gene | Vulgate | 25:9 | et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre | |
Gene | Vulgate | 25:11 | et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis | |
Gene | Vulgate | 25:12 | hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae | |
Gene | Vulgate | 25:13 | et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam | |
Gene | Vulgate | 25:16 | isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum | |
Gene | Vulgate | 25:17 | anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum | |
Gene | Vulgate | 25:18 | habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit | |
Gene | Vulgate | 25:20 | qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban | |
Gene | Vulgate | 25:21 | deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae | |
Gene | Vulgate | 25:22 | sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum | |
Gene | Vulgate | 25:23 | qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet | |
Gene | Vulgate | 25:25 | qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob | |
Gene | Vulgate | 25:27 | quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis | |
Gene | Vulgate | 25:28 | Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob | |
Gene | Vulgate | 25:30 | ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom | |