I MACCABEES
Chapter 7
I Ma | Vulgate | 7:1 | anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic | |
I Ma | Vulgate | 7:2 | et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum | |
I Ma | Vulgate | 7:5 | et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos | |
I Ma | Vulgate | 7:6 | et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra | |
I Ma | Vulgate | 7:7 | nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum | |
I Ma | Vulgate | 7:8 | et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum | |
I Ma | Vulgate | 7:9 | et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel | |
I Ma | Vulgate | 7:10 | et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo | |
I Ma | Vulgate | 7:11 | et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno | |
I Ma | Vulgate | 7:12 | et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt | |
I Ma | Vulgate | 7:15 | et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris | |
I Ma | Vulgate | 7:16 | et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est | |
I Ma | Vulgate | 7:17 | carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret | |
I Ma | Vulgate | 7:18 | et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt | |
I Ma | Vulgate | 7:19 | et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit | |
I Ma | Vulgate | 7:20 | et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem | |
I Ma | Vulgate | 7:22 | et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel | |
I Ma | Vulgate | 7:23 | et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes | |
I Ma | Vulgate | 7:24 | et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem | |
I Ma | Vulgate | 7:25 | vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus | |
I Ma | Vulgate | 7:26 | et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum | |
I Ma | Vulgate | 7:27 | et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis | |
I Ma | Vulgate | 7:28 | dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace | |
I Ma | Vulgate | 7:29 | et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam | |
I Ma | Vulgate | 7:30 | et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius | |
I Ma | Vulgate | 7:31 | et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama | |
I Ma | Vulgate | 7:33 | et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege | |
I Ma | Vulgate | 7:35 | et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna | |
I Ma | Vulgate | 7:36 | et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt | |
I Ma | Vulgate | 7:37 | tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo | |
I Ma | Vulgate | 7:38 | fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant | |
I Ma | Vulgate | 7:39 | et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae | |
I Ma | Vulgate | 7:41 | qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia | |
I Ma | Vulgate | 7:42 | sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius | |
I Ma | Vulgate | 7:43 | et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio | |
I Ma | Vulgate | 7:44 | ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt | |
I Ma | Vulgate | 7:45 | et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus | |
I Ma | Vulgate | 7:46 | et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus | |
I Ma | Vulgate | 7:47 | et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem | |