Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ma Vulgate 5:1  et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
I Ma Vulgate 5:2  et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
I Ma Vulgate 5:3  et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
I Ma Vulgate 5:4  et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
I Ma Vulgate 5:5  et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
I Ma Vulgate 5:6  et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
I Ma Vulgate 5:7  et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
I Ma Vulgate 5:8  et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
I Ma Vulgate 5:9  et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
I Ma Vulgate 5:10  et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
I Ma Vulgate 5:11  et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
I Ma Vulgate 5:12  nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
I Ma Vulgate 5:13  et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
I Ma Vulgate 5:14  et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
I Ma Vulgate 5:15  dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
I Ma Vulgate 5:16  ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
I Ma Vulgate 5:17  dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
I Ma Vulgate 5:18  et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
I Ma Vulgate 5:19  et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
I Ma Vulgate 5:20  et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
I Ma Vulgate 5:21  et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
I Ma Vulgate 5:22  Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
I Ma Vulgate 5:23  et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
I Ma Vulgate 5:24  et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
I Ma Vulgate 5:25  et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
I Ma Vulgate 5:26  et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae
I Ma Vulgate 5:27  sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
I Ma Vulgate 5:28  et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
I Ma Vulgate 5:29  et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
I Ma Vulgate 5:30  et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
I Ma Vulgate 5:31  et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
I Ma Vulgate 5:32  et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
I Ma Vulgate 5:33  et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
I Ma Vulgate 5:34  et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
I Ma Vulgate 5:35  et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
I Ma Vulgate 5:36  inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
I Ma Vulgate 5:37  post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
I Ma Vulgate 5:38  et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
I Ma Vulgate 5:39  et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
I Ma Vulgate 5:40  et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
I Ma Vulgate 5:41  si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
I Ma Vulgate 5:42  ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
I Ma Vulgate 5:43  et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
I Ma Vulgate 5:44  et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
I Ma Vulgate 5:45  et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
I Ma Vulgate 5:46  et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
I Ma Vulgate 5:47  et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
I Ma Vulgate 5:48  dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
I Ma Vulgate 5:49  et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
I Ma Vulgate 5:50  et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
I Ma Vulgate 5:51  et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
I Ma Vulgate 5:52  et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
I Ma Vulgate 5:53  et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
I Ma Vulgate 5:54  et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
I Ma Vulgate 5:55  et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
I Ma Vulgate 5:56  audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
I Ma Vulgate 5:57  et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
I Ma Vulgate 5:58  et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
I Ma Vulgate 5:59  et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
I Ma Vulgate 5:60  et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
I Ma Vulgate 5:61  quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
I Ma Vulgate 5:62  ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
I Ma Vulgate 5:63  et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
I Ma Vulgate 5:65  et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
I Ma Vulgate 5:66  et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
I Ma Vulgate 5:67  in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
I Ma Vulgate 5:68  et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda