Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Job Vulgate 13:1  ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
Job Vulgate 13:2  secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
Job Vulgate 13:3  sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
Job Vulgate 13:4  prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
Job Vulgate 13:5  atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
Job Vulgate 13:6  audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
Job Vulgate 13:7  numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
Job Vulgate 13:8  numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
Job Vulgate 13:9  aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
Job Vulgate 13:10  ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
Job Vulgate 13:11  statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
Job Vulgate 13:12  memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
Job Vulgate 13:13  tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
Job Vulgate 13:14  quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
Job Vulgate 13:15  etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
Job Vulgate 13:16  et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
Job Vulgate 13:17  audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
Job Vulgate 13:19  quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
Job Vulgate 13:20  duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
Job Vulgate 13:21  manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Job Vulgate 13:22  et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Job Vulgate 13:23  quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
Job Vulgate 13:24  cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
Job Vulgate 13:25  contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
Job Vulgate 13:26  scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
Job Vulgate 13:27  posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
Job Vulgate 13:28  qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea