JOHN
Chapter 8
John | Vulgate | 8:2 | et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos | |
John | Vulgate | 8:3 | adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio | |
John | Vulgate | 8:6 | haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra | |
John | Vulgate | 8:7 | cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat | |
John | Vulgate | 8:9 | audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans | |
John | Vulgate | 8:11 | quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare | |
John | Vulgate | 8:12 | iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae | |
John | Vulgate | 8:13 | dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum | |
John | Vulgate | 8:14 | respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado | |
John | Vulgate | 8:16 | et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater | |
John | Vulgate | 8:18 | ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater | |
John | Vulgate | 8:19 | dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis | |
John | Vulgate | 8:20 | haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius | |
John | Vulgate | 8:21 | dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire | |
John | Vulgate | 8:22 | dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire | |
John | Vulgate | 8:23 | et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo | |
John | Vulgate | 8:24 | dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro | |
John | Vulgate | 8:26 | multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo | |
John | Vulgate | 8:28 | dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor | |
John | Vulgate | 8:29 | et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper | |
John | Vulgate | 8:31 | dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis | |
John | Vulgate | 8:33 | responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis | |
John | Vulgate | 8:34 | respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati | |
John | Vulgate | 8:37 | scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis | |
John | Vulgate | 8:39 | responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite | |
John | Vulgate | 8:40 | nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit | |
John | Vulgate | 8:41 | vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum | |
John | Vulgate | 8:42 | dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit | |
John | Vulgate | 8:44 | vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius | |
John | Vulgate | 8:48 | responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes | |
John | Vulgate | 8:49 | respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me | |
John | Vulgate | 8:51 | amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum | |
John | Vulgate | 8:52 | dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum | |
John | Vulgate | 8:53 | numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis | |
John | Vulgate | 8:54 | respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est | |
John | Vulgate | 8:55 | et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo | |