LEVITICUS
Chapter 13
Levi | Vulgate | 13:2 | homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius | |
Levi | Vulgate | 13:3 | qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur | |
Levi | Vulgate | 13:4 | sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus | |
Levi | Vulgate | 13:5 | et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis | |
Levi | Vulgate | 13:6 | et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit | |
Levi | Vulgate | 13:7 | quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum | |
Levi | Vulgate | 13:10 | et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit | |
Levi | Vulgate | 13:11 | lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est | |
Levi | Vulgate | 13:12 | sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit | |
Levi | Vulgate | 13:13 | considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit | |
Levi | Vulgate | 13:15 | tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est | |
Levi | Vulgate | 13:19 | et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem | |
Levi | Vulgate | 13:20 | qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere | |
Levi | Vulgate | 13:21 | quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus | |
Levi | Vulgate | 13:25 | considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est | |
Levi | Vulgate | 13:26 | quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus | |
Levi | Vulgate | 13:28 | sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae | |
Levi | Vulgate | 13:30 | et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est | |
Levi | Vulgate | 13:31 | sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus | |
Levi | Vulgate | 13:32 | et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis | |
Levi | Vulgate | 13:34 | si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit | |
Levi | Vulgate | 13:36 | non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est | |
Levi | Vulgate | 13:37 | porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum | |
Levi | Vulgate | 13:39 | intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum | |
Levi | Vulgate | 13:43 | et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio | |
Levi | Vulgate | 13:45 | habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit | |
Levi | Vulgate | 13:51 | et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa | |
Levi | Vulgate | 13:55 | et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra | |
Levi | Vulgate | 13:56 | sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet | |
Levi | Vulgate | 13:57 | quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi | |