Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next
Chapter 25
Levi Vulgate 25:1  locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
Levi Vulgate 25:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
Levi Vulgate 25:3  sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
Levi Vulgate 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
Levi Vulgate 25:5  quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
Levi Vulgate 25:6  sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
Levi Vulgate 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
Levi Vulgate 25:8  numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
Levi Vulgate 25:9  et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
Levi Vulgate 25:10  sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
Levi Vulgate 25:11  quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
Levi Vulgate 25:12  ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
Levi Vulgate 25:14  quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
Levi Vulgate 25:16  quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
Levi Vulgate 25:17  nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
Levi Vulgate 25:18  facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
Levi Vulgate 25:19  et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
Levi Vulgate 25:20  quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
Levi Vulgate 25:21  dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
Levi Vulgate 25:22  seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
Levi Vulgate 25:23  terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
Levi Vulgate 25:24  unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
Levi Vulgate 25:25  si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
Levi Vulgate 25:26  sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
Levi Vulgate 25:27  conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
Levi Vulgate 25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
Levi Vulgate 25:29  qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
Levi Vulgate 25:30  si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
Levi Vulgate 25:31  sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
Levi Vulgate 25:32  aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
Levi Vulgate 25:33  si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
Levi Vulgate 25:34  suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
Levi Vulgate 25:35  si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
Levi Vulgate 25:36  ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
Levi Vulgate 25:37  pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Levi Vulgate 25:38  ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
Levi Vulgate 25:39  si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
Levi Vulgate 25:40  sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
Levi Vulgate 25:41  et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
Levi Vulgate 25:42  mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
Levi Vulgate 25:43  ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
Levi Vulgate 25:44  servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
Levi Vulgate 25:45  et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
Levi Vulgate 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
Levi Vulgate 25:47  si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
Levi Vulgate 25:48  post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
Levi Vulgate 25:49  et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
Levi Vulgate 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Levi Vulgate 25:51  si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
Levi Vulgate 25:52  si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Levi Vulgate 25:53  quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
Levi Vulgate 25:54  quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
Levi Vulgate 25:55  mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti