LUKE
Chapter 19
Luke | Vulgate | 19:3 | et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat | |
Luke | Vulgate | 19:4 | et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus | |
Luke | Vulgate | 19:5 | et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere | |
Luke | Vulgate | 19:8 | stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum | |
Luke | Vulgate | 19:9 | ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae | |
Luke | Vulgate | 19:11 | haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur | |
Luke | Vulgate | 19:12 | dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti | |
Luke | Vulgate | 19:13 | vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio | |
Luke | Vulgate | 19:14 | cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos | |
Luke | Vulgate | 19:15 | et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset | |
Luke | Vulgate | 19:17 | et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates | |
Luke | Vulgate | 19:21 | timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti | |
Luke | Vulgate | 19:22 | dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi | |
Luke | Vulgate | 19:23 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud | |
Luke | Vulgate | 19:26 | dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo | |
Luke | Vulgate | 19:27 | verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me | |
Luke | Vulgate | 19:29 | et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos | |
Luke | Vulgate | 19:30 | dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite | |
Luke | Vulgate | 19:31 | et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat | |
Luke | Vulgate | 19:33 | solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum | |
Luke | Vulgate | 19:35 | et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum | |
Luke | Vulgate | 19:37 | et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus | |
Luke | Vulgate | 19:38 | dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis | |
Luke | Vulgate | 19:39 | et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos | |
Luke | Vulgate | 19:42 | quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis | |
Luke | Vulgate | 19:43 | quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique | |
Luke | Vulgate | 19:44 | ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae | |
Luke | Vulgate | 19:46 | dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum | |
Luke | Vulgate | 19:47 | et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere | |