MATTHEW
Chapter 12
Matt | Vulgate | 12:1 | in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare | |
Matt | Vulgate | 12:2 | Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis | |
Matt | Vulgate | 12:3 | at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant | |
Matt | Vulgate | 12:4 | quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus | |
Matt | Vulgate | 12:5 | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt | |
Matt | Vulgate | 12:7 | si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes | |
Matt | Vulgate | 12:10 | et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum | |
Matt | Vulgate | 12:11 | ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam | |
Matt | Vulgate | 12:13 | tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera | |
Matt | Vulgate | 12:18 | ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit | |
Matt | Vulgate | 12:20 | harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium | |
Matt | Vulgate | 12:22 | tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret | |
Matt | Vulgate | 12:24 | Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum | |
Matt | Vulgate | 12:25 | Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit | |
Matt | Vulgate | 12:26 | et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius | |
Matt | Vulgate | 12:27 | et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri | |
Matt | Vulgate | 12:29 | aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat | |
Matt | Vulgate | 12:31 | ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur | |
Matt | Vulgate | 12:32 | et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro | |
Matt | Vulgate | 12:33 | aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur | |
Matt | Vulgate | 12:34 | progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur | |
Matt | Vulgate | 12:35 | bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala | |
Matt | Vulgate | 12:36 | dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii | |
Matt | Vulgate | 12:38 | tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre | |
Matt | Vulgate | 12:39 | qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae | |
Matt | Vulgate | 12:40 | sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus | |
Matt | Vulgate | 12:41 | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic | |
Matt | Vulgate | 12:42 | regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic | |
Matt | Vulgate | 12:43 | cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit | |
Matt | Vulgate | 12:44 | tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam | |
Matt | Vulgate | 12:45 | tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae | |
Matt | Vulgate | 12:46 | adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei | |