Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next
Chapter 14
Numb Vulgate 14:2  et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes
Numb Vulgate 14:3  utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
Numb Vulgate 14:4  dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
Numb Vulgate 14:5  quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
Numb Vulgate 14:6  at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numb Vulgate 14:7  et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
Numb Vulgate 14:8  si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numb Vulgate 14:9  nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
Numb Vulgate 14:10  cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
Numb Vulgate 14:11  et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
Numb Vulgate 14:12  feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
Numb Vulgate 14:13  et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numb Vulgate 14:14  et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
Numb Vulgate 14:15  quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numb Vulgate 14:16  non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numb Vulgate 14:17  magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
Numb Vulgate 14:18  Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Numb Vulgate 14:19  dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
Numb Vulgate 14:21  vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numb Vulgate 14:22  attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
Numb Vulgate 14:23  non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numb Vulgate 14:24  servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Numb Vulgate 14:25  quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numb Vulgate 14:27  usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi
Numb Vulgate 14:28  dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numb Vulgate 14:29  in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numb Vulgate 14:30  non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun
Numb Vulgate 14:31  parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit
Numb Vulgate 14:33  filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto
Numb Vulgate 14:34  iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Numb Vulgate 14:35  quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numb Vulgate 14:36  igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
Numb Vulgate 14:38  Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numb Vulgate 14:39  locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis
Numb Vulgate 14:40  et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Numb Vulgate 14:41  quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numb Vulgate 14:42  nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numb Vulgate 14:43  Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numb Vulgate 14:44  at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
Numb Vulgate 14:45  descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma