Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Psal VulgSist 24:1  Psalmus David, in finem. Ad te Domine levavi animam meam:
Psal VulgSist 24:3  Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
Psal VulgSist 24:4  Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
Psal VulgSist 24:5  Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
Psal VulgSist 24:6  Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt.
Psal VulgSist 24:7  Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
Psal VulgSist 24:8  Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Psal VulgSist 24:9  Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
Psal VulgSist 24:10  Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
Psal VulgSist 24:11  Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
Psal VulgSist 24:12  Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
Psal VulgSist 24:13  Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
Psal VulgSist 24:14  Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psal VulgSist 24:15  Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
Psal VulgSist 24:16  Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
Psal VulgSist 24:17  Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
Psal VulgSist 24:18  Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
Psal VulgSist 24:19  Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
Psal VulgSist 24:20  Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
Psal VulgSist 24:21  Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te.
Psal VulgSist 24:22  Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.