Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Gene VulgClem 32:1  Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.
Gene VulgClem 32:2  Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
Gene VulgClem 32:3  Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :
Gene VulgClem 32:4  præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
Gene VulgClem 32:5  Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
Gene VulgClem 32:6  Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
Gene VulgClem 32:7  Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
Gene VulgClem 32:8  dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
Gene VulgClem 32:9  Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :
Gene VulgClem 32:10  minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.
Gene VulgClem 32:11  Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
Gene VulgClem 32:12  Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.
Gene VulgClem 32:13  Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
Gene VulgClem 32:14  capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
Gene VulgClem 32:15  camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
Gene VulgClem 32:16  Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
Gene VulgClem 32:17  Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?
Gene VulgClem 32:18  respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
Gene VulgClem 32:19  Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
Gene VulgClem 32:20  Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
Gene VulgClem 32:21  Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
Gene VulgClem 32:22  Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
Gene VulgClem 32:24  mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Gene VulgClem 32:25  Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
Gene VulgClem 32:26  Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Gene VulgClem 32:27  Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.
Gene VulgClem 32:28  At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?
Gene VulgClem 32:29  Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.
Gene VulgClem 32:30  Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Gene VulgClem 32:31  Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.
Gene VulgClem 32:32  Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.