II MACCABEES
Chapter 4
II M | VulgHetz | 4:1 | Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: | |
II M | VulgHetz | 4:2 | provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere. | |
II M | VulgHetz | 4:3 | Sed cum inimicitiæ in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: | |
II M | VulgHetz | 4:4 | considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ, et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit, | |
II M | VulgHetz | 4:5 | non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. | |
II M | VulgHetz | 4:6 | Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. | |
II M | VulgHetz | 4:7 | Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ summum sacerdotium: | |
II M | VulgHetz | 4:8 | adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, | |
II M | VulgHetz | 4:9 | super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere. | |
II M | VulgHetz | 4:10 | Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit. | |
II M | VulgHetz | 4:11 | et amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia, et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat. | |
II M | VulgHetz | 4:12 | Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. | |
II M | VulgHetz | 4:13 | Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus: | |
II M | VulgHetz | 4:14 | ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palæstræ, et præbitionis eius iniustæ, et in exercitiis disci. | |
II M | VulgHetz | 4:16 | quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. | |
II M | VulgHetz | 4:17 | In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit. | |
II M | VulgHetz | 4:19 | misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. | |
II M | VulgHetz | 4:20 | Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium. | |
II M | VulgHetz | 4:21 | Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam. | |
II M | VulgHetz | 4:22 | Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phœnicen exercitum convertit. | |
II M | VulgHetz | 4:23 | Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. | |
II M | VulgHetz | 4:24 | At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta. | |
II M | VulgHetz | 4:25 | Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens. | |
II M | VulgHetz | 4:26 | Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. | |
II M | VulgHetz | 4:27 | Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus. | |
II M | VulgHetz | 4:28 | nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. | |
II M | VulgHetz | 4:29 | Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis. | |
II M | VulgHetz | 4:30 | Et cum hæc agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati. | |
II M | VulgHetz | 4:31 | Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. | |
II M | VulgHetz | 4:32 | Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. | |
II M | VulgHetz | 4:33 | Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem. | |
II M | VulgHetz | 4:34 | Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam. | |
II M | VulgHetz | 4:35 | Ob quam causam non solum Iudæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. | |
II M | VulgHetz | 4:36 | Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Iudæi apud Antiochiam, simul et Græci: conquerentes de iniqua nece Oniæ. | |
II M | VulgHetz | 4:37 | Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam. | |
II M | VulgHetz | 4:38 | accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pœnam. | |
II M | VulgHetz | 4:39 | Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato. | |
II M | VulgHetz | 4:40 | Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cœpit, duce quodam tyranno, ætate pariter, et dementia provecto. | |
II M | VulgHetz | 4:41 | Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere. | |
II M | VulgHetz | 4:42 | Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt. | |
II M | VulgHetz | 4:44 | Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. | |
II M | VulgHetz | 4:45 | Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. | |
II M | VulgHetz | 4:46 | Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: | |
II M | VulgHetz | 4:47 | et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. | |
II M | VulgHetz | 4:48 | Cito ergo iniustam pœnam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. | |
II M | VulgHetz | 4:49 | Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. | |