LUKE
Chapter 23
Luke | VulgHetz | 23:2 | Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. | |
Luke | VulgHetz | 23:3 | Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudæorum? At ille respondens ait: Tu dicis. | |
Luke | VulgHetz | 23:4 | Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. | |
Luke | VulgHetz | 23:5 | At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Iudæam, incipiens a Galilæa usque huc. | |
Luke | VulgHetz | 23:7 | Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus. | |
Luke | VulgHetz | 23:8 | Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. | |
Luke | VulgHetz | 23:11 | Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. | |
Luke | VulgHetz | 23:12 | Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. | |
Luke | VulgHetz | 23:14 | dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. | |
Luke | VulgHetz | 23:15 | Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. | |
Luke | VulgHetz | 23:18 | Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam, | |
Luke | VulgHetz | 23:19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. | |
Luke | VulgHetz | 23:22 | Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. | |
Luke | VulgHetz | 23:23 | At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. | |
Luke | VulgHetz | 23:25 | Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum. | |
Luke | VulgHetz | 23:26 | Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. | |
Luke | VulgHetz | 23:27 | Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum: quæ plangebant, et lamentabantur eum. | |
Luke | VulgHetz | 23:28 | Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiæ Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. | |
Luke | VulgHetz | 23:29 | Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quæ non lactaverunt. | |
Luke | VulgHetz | 23:33 | Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. | |
Luke | VulgHetz | 23:34 | Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. | |
Luke | VulgHetz | 23:35 | Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. | |
Luke | VulgHetz | 23:38 | Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Græcis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Iudæorum. | |
Luke | VulgHetz | 23:39 | Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos. | |
Luke | VulgHetz | 23:40 | Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. | |
Luke | VulgHetz | 23:44 | Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. | |
Luke | VulgHetz | 23:46 | Et clamans voce magna Iesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. | |
Luke | VulgHetz | 23:47 | Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat. | |
Luke | VulgHetz | 23:48 | Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. | |
Luke | VulgHetz | 23:49 | Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. | |
Luke | VulgHetz | 23:51 | hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Iudææ, qui expectabat et ipse regnum Dei. | |
Luke | VulgHetz | 23:53 | et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. | |
Luke | VulgHetz | 23:55 | Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. | |