MARK
Chapter 10
Mark | Vulgate | 10:1 | et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos | |
Mark | Vulgate | 10:2 | et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum | |
Mark | Vulgate | 10:5 | quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud | |
Mark | Vulgate | 10:11 | et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam | |
Mark | Vulgate | 10:13 | et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus | |
Mark | Vulgate | 10:14 | quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei | |
Mark | Vulgate | 10:15 | amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud | |
Mark | Vulgate | 10:17 | et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam | |
Mark | Vulgate | 10:19 | praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem | |
Mark | Vulgate | 10:21 | Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me | |
Mark | Vulgate | 10:23 | et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt | |
Mark | Vulgate | 10:24 | discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire | |
Mark | Vulgate | 10:25 | facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei | |
Mark | Vulgate | 10:27 | et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum | |
Mark | Vulgate | 10:29 | respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium | |
Mark | Vulgate | 10:30 | qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam | |
Mark | Vulgate | 10:32 | erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura | |
Mark | Vulgate | 10:33 | quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus | |
Mark | Vulgate | 10:34 | et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget | |
Mark | Vulgate | 10:35 | et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis | |
Mark | Vulgate | 10:37 | et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua | |
Mark | Vulgate | 10:38 | Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari | |
Mark | Vulgate | 10:39 | at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini | |
Mark | Vulgate | 10:40 | sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est | |
Mark | Vulgate | 10:42 | Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum | |
Mark | Vulgate | 10:43 | non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister | |
Mark | Vulgate | 10:45 | nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis | |
Mark | Vulgate | 10:46 | et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans | |
Mark | Vulgate | 10:47 | qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei | |
Mark | Vulgate | 10:48 | et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei | |
Mark | Vulgate | 10:49 | et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te | |
Mark | Vulgate | 10:51 | et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam | |