Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next
Chapter 108
Psal Vulgate 108:1  in finem David psalmus pro victoria David canticum
Psal Vulgate 108:2  Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
Psal Vulgate 108:3  locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
Psal Vulgate 108:4  pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
Psal Vulgate 108:5  et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
Psal Vulgate 108:6  constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
Psal Vulgate 108:7  cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
Psal Vulgate 108:8  fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
Psal Vulgate 108:9  fiant filii eius orfani et uxor eius vidua sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
Psal Vulgate 108:10  nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
Psal Vulgate 108:11  scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
Psal Vulgate 108:12  non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
Psal Vulgate 108:13  fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
Psal Vulgate 108:14  in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
Psal Vulgate 108:15  fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
Psal Vulgate 108:16  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam eo quod non est recordatus facere misericordiam
Psal Vulgate 108:17  et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
Psal Vulgate 108:18  et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
Psal Vulgate 108:19  fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
Psal Vulgate 108:20  hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
Psal Vulgate 108:21  et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
Psal Vulgate 108:22  quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
Psal Vulgate 108:23  sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
Psal Vulgate 108:24  genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
Psal Vulgate 108:25  et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
Psal Vulgate 108:26  adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
Psal Vulgate 108:27  et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
Psal Vulgate 108:28  maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
Psal Vulgate 108:29  induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
Psal Vulgate 108:30  confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
Psal Vulgate 108:31  quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius