Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Acts VulgSist 7:1  Dixit autem princeps sacerdotum: Si haec ita se haberent?
Acts VulgSist 7:2  Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan.
Acts VulgSist 7:3  et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi.
Acts VulgSist 7:4  Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
Acts VulgSist 7:5  Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Acts VulgSist 7:6  Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen tuum accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
Acts VulgSist 7:7  et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto.
Acts VulgSist 7:8  Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, et Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas.
Acts VulgSist 7:9  Et Patriarchae aemulantes, Ioseph vendiderunt in Aegyptum. et erat Deus cum eo:
Acts VulgSist 7:10  et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam.
Acts VulgSist 7:11  Venit autem fames in universam Aegyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
Acts VulgSist 7:12  Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto: misit patres nostros primum:
Acts VulgSist 7:13  et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius.
Acts VulgSist 7:14  Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque.
Acts VulgSist 7:15  Et descendit Iacob in Aegyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri.
Acts VulgSist 7:16  Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
Acts VulgSist 7:17  Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto,
Acts VulgSist 7:18  quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Ioseph.
Acts VulgSist 7:19  Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur.
Acts VulgSist 7:20  Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
Acts VulgSist 7:21  Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
Acts VulgSist 7:22  Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
Acts VulgSist 7:23  Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel.
Acts VulgSist 7:24  Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Aegyptio.
Acts VulgSist 7:25  Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
Acts VulgSist 7:26  Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
Acts VulgSist 7:27  Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos?
Acts VulgSist 7:28  numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?
Acts VulgSist 7:29  Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
Acts VulgSist 7:30  Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammae rubi.
Acts VulgSist 7:31  Moyses autem videns, admiratus est visum. et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
Acts VulgSist 7:32  Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
Acts VulgSist 7:33  Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
Acts VulgSist 7:34  Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum.
Acts VulgSist 7:35  Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo.
Acts VulgSist 7:36  Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
Acts VulgSist 7:37  Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam meipsum audietis.
Acts VulgSist 7:38  Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis.
Acts VulgSist 7:39  Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum,
Acts VulgSist 7:40  dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui praecedant nos: Moysi enim huic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei.
Acts VulgSist 7:41  Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et laetabantur in operibus manuum suarum.
Acts VulgSist 7:42  Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
Acts VulgSist 7:43  Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos in Babylonem.
Acts VulgSist 7:44  Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat.
Acts VulgSist 7:45  Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
Acts VulgSist 7:46  qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
Acts VulgSist 7:48  Sed non excelsus in manufactis habitat, sicut per Prophetam dicit:
Acts VulgSist 7:49  Caelum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meae est?
Acts VulgSist 7:51  Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos.
Acts VulgSist 7:52  Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidae fuistis:
Acts VulgSist 7:53  qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis.
Acts VulgSist 7:54  Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Acts VulgSist 7:55  Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei.
Acts VulgSist 7:56  Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
Acts VulgSist 7:57  Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.
Acts VulgSist 7:58  Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum.
Acts VulgSist 7:59  Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci eius.