Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 13
I Ma Vulgate 13:1  et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam
I Ma Vulgate 13:2  videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
I Ma Vulgate 13:3  et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus
I Ma Vulgate 13:4  horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus
I Ma Vulgate 13:5  et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
I Ma Vulgate 13:6  vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis
I Ma Vulgate 13:7  et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
I Ma Vulgate 13:8  et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
I Ma Vulgate 13:9  pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
I Ma Vulgate 13:10  et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
I Ma Vulgate 13:11  et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
I Ma Vulgate 13:12  et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
I Ma Vulgate 13:13  Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
I Ma Vulgate 13:14  et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos
I Ma Vulgate 13:15  dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
I Ma Vulgate 13:16  et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
I Ma Vulgate 13:17  et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
I Ma Vulgate 13:18  quia non misit argentum et pueros propterea periit
I Ma Vulgate 13:20  et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
I Ma Vulgate 13:21  qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
I Ma Vulgate 13:22  et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
I Ma Vulgate 13:23  et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
I Ma Vulgate 13:25  et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
I Ma Vulgate 13:26  et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos
I Ma Vulgate 13:27  et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante
I Ma Vulgate 13:28  et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
I Ma Vulgate 13:29  et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
I Ma Vulgate 13:30  hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
I Ma Vulgate 13:31  Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
I Ma Vulgate 13:32  et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra
I Ma Vulgate 13:33  et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
I Ma Vulgate 13:34  et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
I Ma Vulgate 13:35  et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem
I Ma Vulgate 13:36  rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem
I Ma Vulgate 13:37  coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus
I Ma Vulgate 13:38  quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis
I Ma Vulgate 13:39  remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
I Ma Vulgate 13:40  et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
I Ma Vulgate 13:41  anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel
I Ma Vulgate 13:42  et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum
I Ma Vulgate 13:43  in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit
I Ma Vulgate 13:44  et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
I Ma Vulgate 13:45  et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
I Ma Vulgate 13:46  et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
I Ma Vulgate 13:47  et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
I Ma Vulgate 13:48  et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
I Ma Vulgate 13:49  qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
I Ma Vulgate 13:50  et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
I Ma Vulgate 13:51  et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel
I Ma Vulgate 13:52  et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia
I Ma Vulgate 13:53  et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
I Ma Vulgate 13:54  et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris