Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 33
Job VulgClem 33:1  Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
Job VulgClem 33:2  Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
Job VulgClem 33:3  Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Job VulgClem 33:4  Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Job VulgClem 33:5  Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Job VulgClem 33:6  Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Job VulgClem 33:7  Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Job VulgClem 33:8  Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
Job VulgClem 33:9  Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
Job VulgClem 33:10  Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Job VulgClem 33:11  Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
Job VulgClem 33:12  Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
Job VulgClem 33:13  Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
Job VulgClem 33:14  Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Job VulgClem 33:15  Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Job VulgClem 33:16  tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Job VulgClem 33:17  ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
Job VulgClem 33:18  eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Job VulgClem 33:19  Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
Job VulgClem 33:20  Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Job VulgClem 33:21  Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
Job VulgClem 33:22  Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Job VulgClem 33:23  Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
Job VulgClem 33:24  miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
Job VulgClem 33:25  Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
Job VulgClem 33:26  Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
Job VulgClem 33:27  Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Job VulgClem 33:28  Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Job VulgClem 33:29  Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Job VulgClem 33:30  ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Job VulgClem 33:31  Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
Job VulgClem 33:32  Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
Job VulgClem 33:33  Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.