Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Mark VulgClem 5:1  Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
Mark VulgClem 5:2  Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
Mark VulgClem 5:3  qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
Mark VulgClem 5:4  quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
Mark VulgClem 5:5  et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mark VulgClem 5:6  Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
Mark VulgClem 5:7  et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Mark VulgClem 5:8  Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
Mark VulgClem 5:9  Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mark VulgClem 5:10  Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mark VulgClem 5:11  Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
Mark VulgClem 5:12  Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
Mark VulgClem 5:13  Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Mark VulgClem 5:14  Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
Mark VulgClem 5:15  et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
Mark VulgClem 5:16  Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
Mark VulgClem 5:17  Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mark VulgClem 5:18  Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
Mark VulgClem 5:19  et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mark VulgClem 5:20  Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
Mark VulgClem 5:21  Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
Mark VulgClem 5:22  Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
Mark VulgClem 5:23  et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
Mark VulgClem 5:24  Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
Mark VulgClem 5:25  Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Mark VulgClem 5:26  et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
Mark VulgClem 5:27  cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
Mark VulgClem 5:28  dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Mark VulgClem 5:29  Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
Mark VulgClem 5:30  Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Mark VulgClem 5:31  Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
Mark VulgClem 5:33  Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mark VulgClem 5:34  Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Mark VulgClem 5:35  Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
Mark VulgClem 5:36  Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
Mark VulgClem 5:37  Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
Mark VulgClem 5:38  Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
Mark VulgClem 5:39  Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
Mark VulgClem 5:40  Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Mark VulgClem 5:41  Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Mark VulgClem 5:42  Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
Mark VulgClem 5:43  Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.