MATTHEW
Chapter 14
Matt | VulgClem | 14:2 | et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. | |
Matt | VulgClem | 14:3 | Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. | |
Matt | VulgClem | 14:6 | Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : | |
Matt | VulgClem | 14:8 | At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. | |
Matt | VulgClem | 14:9 | Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. | |
Matt | VulgClem | 14:12 | Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu. | |
Matt | VulgClem | 14:13 | Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. | |
Matt | VulgClem | 14:15 | Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. | |
Matt | VulgClem | 14:19 | Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. | |
Matt | VulgClem | 14:20 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. | |
Matt | VulgClem | 14:21 | Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. | |
Matt | VulgClem | 14:22 | Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. | |
Matt | VulgClem | 14:23 | Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : | |
Matt | VulgClem | 14:24 | navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. | |
Matt | VulgClem | 14:26 | Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. | |
Matt | VulgClem | 14:27 | Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. | |
Matt | VulgClem | 14:28 | Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. | |
Matt | VulgClem | 14:29 | At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. | |
Matt | VulgClem | 14:30 | Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. | |
Matt | VulgClem | 14:31 | Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ? | |
Matt | VulgClem | 14:33 | Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. | |
Matt | VulgClem | 14:35 | Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : | |