EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 39
Exod | VulgSist | 39:1 | De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:2 | Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, | |
Exod | VulgSist | 39:3 | opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, | |
Exod | VulgSist | 39:6 | Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel: | |
Exod | VulgSist | 39:7 | posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:8 | Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: | |
Exod | VulgSist | 39:10 | Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. | |
Exod | VulgSist | 39:13 | In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. | |
Exod | VulgSist | 39:14 | Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. | |
Exod | VulgSist | 39:16 | et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, | |
Exod | VulgSist | 39:17 | e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. | |
Exod | VulgSist | 39:18 | Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, | |
Exod | VulgSist | 39:19 | stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:21 | et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: | |
Exod | VulgSist | 39:22 | deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: | |
Exod | VulgSist | 39:23 | et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicae per gyrum: | |
Exod | VulgSist | 39:24 | tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:28 | cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo distinctum arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:29 | Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: | |
Exod | VulgSist | 39:30 | et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:31 | Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi. | |
Exod | VulgSist | 39:32 | Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, | |
Exod | VulgSist | 39:33 | opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de hyacinthinis pellibus, | |
Exod | VulgSist | 39:39 | altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis: | |
Exod | VulgSist | 39:40 | tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis iussa sunt fieri. | |
Exod | VulgSist | 39:41 | Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius, | |