Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
I Ma VulgHetz 12:1  Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis amicitiam:
I Ma VulgHetz 12:2  et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam:
I Ma VulgHetz 12:3  et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Ionathas summus sacerdos, et gens Iudæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam, et societatem secundum pristinum.
I Ma VulgHetz 12:4  Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum pace.
I Ma VulgHetz 12:5  Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:
I Ma VulgHetz 12:6  IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Iudæorum Spartiatis fratribus salutem.
I Ma VulgHetz 12:7  Iampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est.
I Ma VulgHetz 12:8  Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et amicitia.
I Ma VulgHetz 12:9  Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
I Ma VulgHetz 12:10  maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
I Ma VulgHetz 12:11  Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
I Ma VulgHetz 12:13  Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
I Ma VulgHetz 12:14  Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis.
I Ma VulgHetz 12:15  habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
I Ma VulgHetz 12:16  Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam, et societatem pristinam.
I Ma VulgHetz 12:17  Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ.
I Ma VulgHetz 12:19  Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniæ:
I Ma VulgHetz 12:20  Arius, rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem.
I Ma VulgHetz 12:21  Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Iudæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
I Ma VulgHetz 12:22  Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra:
I Ma VulgHetz 12:23  Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nunciari vobis.
I Ma VulgHetz 12:24  Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum.
I Ma VulgHetz 12:25  et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius.
I Ma VulgHetz 12:26  Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
I Ma VulgHetz 12:27  Cum occidisset autem sol, præcepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum.
I Ma VulgHetz 12:28  Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis.
I Ma VulgHetz 12:29  Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia,
I Ma VulgHetz 12:30  et secutus est eos Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum.
I Ma VulgHetz 12:31  Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi, et percussit eos, et accepit spolia eorum.
I Ma VulgHetz 12:32  Et iunxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
I Ma VulgHetz 12:33  Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Ioppen, et occupavit eam
I Ma VulgHetz 12:34  (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
I Ma VulgHetz 12:35  Et reversus est Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Iudæa,
I Ma VulgHetz 12:36  et ædificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
I Ma VulgHetz 12:37  Et convenerunt, ut ædificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:
I Ma VulgHetz 12:38  et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras.
I Ma VulgHetz 12:39  Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem:
I Ma VulgHetz 12:40  timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens abiit in Bethsan.
I Ma VulgHetz 12:41  Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
I Ma VulgHetz 12:42  Et vidit Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, timuit.
I Ma VulgHetz 12:43  et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
I Ma VulgHetz 12:44  Et dixit Ionathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
I Ma VulgHetz 12:45  Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni.
I Ma VulgHetz 12:46  Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda.
I Ma VulgHetz 12:47  retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia, mille autem venerunt cum eo.
I Ma VulgHetz 12:48  Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
I Ma VulgHetz 12:49  Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galilæam, et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathæ.
I Ma VulgHetz 12:50  At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
I Ma VulgHetz 12:51  Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt:
I Ma VulgHetz 12:52  illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno.
I Ma VulgHetz 12:53  Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu eorum, conterere eos. dixerunt enim:
I Ma VulgHetz 12:54  Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.