II SAMUEL
Chapter 22
II S | Vulgate | 22:1 | locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul | |
II S | Vulgate | 22:3 | Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me | |
II S | Vulgate | 22:7 | in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius | |
II S | Vulgate | 22:8 | commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est | |
II S | Vulgate | 22:9 | ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo | |
II S | Vulgate | 22:16 | et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius | |
II S | Vulgate | 22:18 | liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant | |
II S | Vulgate | 22:21 | retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi | |
II S | Vulgate | 22:25 | et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum | |
II S | Vulgate | 22:31 | Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se | |
II S | Vulgate | 22:43 | delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam | |
II S | Vulgate | 22:44 | salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi | |
II S | Vulgate | 22:49 | qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me | |